- ANDRONICUS Cyrrestes
- ANDRONICUS Cyrrestesventorum octo numerum (quos solos antiqui ut praecipuos nôrunt, tres Occidentales, et tres Orientales inter se adversos, unum Septentrionalem et unum Meridionalem, ut videre est apud A. Gellium l. 2. c. 22.) primus instituit sicque divisit. Cuius rei ergo turrim marmoream Athenis collocavit octogonon, in cuius singulis lateribus singulorum ventorum imagines exsculptas contra suos cuiusque flatus designavit; supra turrim autem metam posuit itidem ex marmore, cui Triton aeneus impositus, ad omnem venti auram versatilis, virgâ, quam manu porrigebat, indicabat quis flaret ventus. Ad quod exemplum hodie in summis aedium fastigiis et templorum obeliscis gallus gallinaceus ponitur ex aere, qui semper rostrum contra ventum flantem habet conversum, vide infra in voce Pinnacella. Formam octogoni huius Salmal. exhibet, ad Solin. p. 1246. et nomina ventorum ex Vitruvio haecce, Solanus, Eurus, Auster, Africus, Favonius, Corus, Septentrio et Aquilo; quibus Graeca ista nomina addit, Α᾿πηλιώτης, Εὖρος, Νότος, Λίψ, Ζέφυρος, Α᾿ργέςτης, Α᾿παρκτίας, Βοοέας. Vide infra in voce Octogonon.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.